PEDIBUS iter facere virile

PEDIBUS iter facere virile
PEDIBUS iter facere virile
adeoque Principibus olim Regibusque multo in usu. Curtius de Alexandro suo l. 6. c. 5. Rex pedibus iter plerumque faciebat. Et Sueton. in Iulio, c. 57. In agmine nonnumquam equô, saepius pedibus, anteibat. Etquidem prior, si iter faceret minus urgens, discebat simul in progrediendo, aut iaculari aut in currum concitatum insilire et desilire, Plut. Quod insigne laboris militaris ac tolerantiae regiae exemplum Traianus Imp. imitarus, Cum legiones duceret, seu potiies (tanta velocitas erat) raperet, non vehiculum unquam, nec equum respexit, teste Pliniô, Panegyr. c. 14. qui proin communia et confusa privatis vestigiae, miris in Principe laudibus effert. Imo ante Fabium Dictatorem lege prohibitum apud Romanos Duci, equô vehi, ut cum in peditatu maximum exercitus robur poneretur, ei Dux semper in acie adstaret, primumque omnium Fabium hunc a Senatu petiisse, ut equô sibi liceret in bello uti, legas apud Plut. in Vita eius. Μαλακίας itaque et mollitiei postulati, qui numquam nisi equô vel curru incedere, quasi pedum usum amisissent, ut Plin. iterum ait, consuevêre, de qua vide Aristotelem Ethic. l. 7. c. 9. Ciceronem, qui hôc nomine salse perstringit Verrem 5. Verrinâ, Senecam Ep. 55. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”